Liber Genesis*

Caput 19: Versus 29

Cum enim subverteret,etc. Innuit Scriptura magis meritis Abrahae Deum liberasse Lot, ut intelligamus justum esse dictum, quodammodo, maxime quia colebat unum verumque Deum, et comparatione Sodomorum, inter quos vivens ad simile scelus flecti non potuit.Recordatus est Abrahae.Patet meritis Abrahae Lot fuisse liberatum, quem Scriptura appellat justum. Et sciendum quia justus erat, non sicut Abraham, sed comparatione Sodomitarum.
(* Traductions européennes)